monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 2, 6
VIII Id. Romae via Appia in eiusdem coemeterio passio sanctae Sotheris virginis. In Caesarea Cappadociae passio sanctae Dorotheae virginis, et Theophili sub Apricio praefecto, quae cum duabus sororibus, id est, Christe et Calliste, quae a fide nuper apostatabant vitae doloribus, commendata est, ut eam averterent a Christo, eas iterum convertit ad Christum, ita ut in cuppam missae per praefectum incensae ad martyrii palmam pervenerint: postea vero Dorothea ducta ad locum poenarum, ubi et passa est, cum a Theophilo quodam scholastico derideretur quod ad paradisum vadens, a sponso suo Christo et poma et rosas florentes sibi mitteret, hoc citius impetravit; quod cum vidisset Theophilus, mox Christum confessus est verum Deum, et martyrizavit sub eodem praefecto capite plexus. In Gallia civitate Aderato , depositio sancti Vedasti, episcopi et confessoris et in Ellone monasterio depositio sancti Amandi, episcopi et confessoris.